#Matth. XXIV; Luc. XXI; Marc. XXIII
Cum autem videritis ab exercitu circumdari Jerusalem, tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes. Ecclesiastica Historia narrat: Fideles, qui erant in Judaea, advenientibus Romanis, fugisse in Pellam civitatem admonitione angeli. Orate autem, ne fiat fuga vestra in hieme, vel Sabbato, hoc ad litteram non videtur dictum de hieme. Terra enim illa accommodatior videtur fugae in hieme, quam in fervore aestatis. De Sabbato stare potest, quia secundum legem ultra mille passus, non licebat eis pro gredi in Sabbato. Sed quia Jesus jam terminaverat observantiam Sabbati, forte utrumque in mysterio dixit. Nisi hiemem pro qualibet aeris asperitate dicamus, quia hiemis nomen asperitatem sonat.